Premonstratensian Sources

This site hosts some of the primary sources used in my research on the history of the Premonstratensian Order in medieval France. New items are added regularly.

Letter from Gervais of Prémontré to Ingeborg of Denmark

Title

Letter from Gervais of Prémontré to Ingeborg of Denmark

Description

A letter in which Gervais assures the queen that the Premonstratensians will continue to pray for her.

Source

Recueil des historiens des Gaules et de la France, Vol. 19, p. 323.

Date

1209-20

Language

Latin
English

Type

Letter

Identifier

http://epistolae.ccnmtl.columbia.edu/letter/439.html

Coverage

13th century
France

Text

ILLUSTRI et amantissimae dominae Ingeb., Dei gratia Reginae Francorum, Gervasius, Dei providentia Praemonstrati dictus abbas, et ejusdem ordinis capitulum generale, salutem et cum orationibus devotam ad obsequia voluntatem. LICET religiosas omnes personas sincere amplectamini ac devote, credimus tamen quod spirituali quadam affectione moveamini erga ordinem Praemonstrati, quam potius excitavit in vobis, ut credimus, zelus vester quam aliud quod ex meritis nostris emanaret. Cum igitur omnibus teneamur astricti, qui se nobis propitios exhibent ac devotos, tanto magis vobis esse volumus et debemus obnoxii, quanto magis vestra dilectio nobis esse poterit amplius fructuosa. Sane petiistis ut orationes nostras, dudum vobis concessas, curaremus per novas literas innovare; quia forte priores literae non fuerunt ea qua deceret diligentia custoditae. Nos autem, parati vobis obsequi, non solum in hoc quod petitis, verum etiam in omni eo quod nos possemus et vestra gratum haberet devotio vel acceptum, participationem orationum et omnium spiritualium beneficiorum quae perpetuo fient in ordine nostro, secundum quod vobis ante annos aliquot est concessum, praesentibus literis duximus innovandum: addentes quod, cun obitus vestri dies innotuerit nostro capitulo generali, sub praesentium testimonio literarum tantum fiet pro vobis quantum pro quolibet uno nostrum fieri consuevit in missis, orationibus, et in psalmis.

Original Format

Letter

Files

Collection

Citation

“Letter from Gervais of Prémontré to Ingeborg of Denmark,” Premonstratensian Sources, accessed August 22, 2017, http://yvonneseale.org/sources/items/show/4.